MEGACLES Messanius

MEGACLES Messanius
MEGACLES Messanius
eius Messanae quae in Sicilia est, Agathocli Syracusanorum tyranno rebus omnibus adversabatur multosque Sicilienses contra eum concitabat, iisque qui enum de medio sustulissent, amplissima munera promisit. Agathocles hinc irritatus, Messanios oppugnare parabat, missôque Praecone Megaclem a civibus exposcebat: Quem nisi accepisset, omnino se eos, urbe per vim captâ, in servitutem redacturum interminatus. Megacles mortem non perhorruit: sed ultro se dedendum Tyrannô obutlit, si legatus mitteretur. Decernentibus haec Messaniis, accedens in castris Agathoclem, Ego vero, inquit, et legatus civitatis nomine venio et moriturus. Sed ante de legatione cum amicis audias. Convocatis ab Agathocle amicis, horum in consessu Megacles Patriae iura percensens ad extremum; Si, inquit, ad exscindendas Syracusas expeditionem Messanii suscepissent, utrum pro Syracusanis an pro Messaniis omnia faceres? Cum ad hanc interrogationem subrideret Agathocles, amici qui praesto erant, eum hortabantur, legato et oratori parcerent. Ille, depositô bellô, Megaclem salvum et incolumen domum remisit amicitiamque cum Messaniis fecit, Polyaen. l. 5. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”